Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/267


le varianti della ciparense 261


V


EPIGRAMMATA


Gli epigrammi delle stagioni portano l’intestazione: «Merlinus ad Baldum». Ad essi susseguono questi componimenti, che il Folengo con lievi ritocchi aveva inserito nel Varium poëma.


Baldus ad Merlinum

Quos mihi misisti versus de quattuor anni
     temporibus, medio legimus in studio.
Diversas de te diversa in gente catavi
     sentenzas, quarum displicet una mihi.
Scilicet ignorans quod sis parlare latinum,
     unde macaronica dicier arte cupis.
Fac age, quaeso, provam, si quattuor illa camoenis
     tempora legitimis dicere forte queas.


Merlinus ad Baldum

Nil mihi diversae stimmatur opinio turbae:
     sum macaronus ego, sic macaronus ero.
Sed tibi, Balde, tamen parebo: dat ecce Comina
     hos ut cumque potest facta latina modos.


Experientia I

     Ver novum domitis adest pruinis,
cui Mars nunc aperit tenerque aprilis.
Occurrunt Veneres, vagique Amores,
dum tectum vetuli subintrat anni.
     Sol fraeno ignivomos equos retentat,
lentis solstitium notans quadrigis,
Aestas nuda sitit, gravesque spicas
dum torret, cupidos parat colonos.