Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
252 | appendice |
negligis, ad levum torque vestigia callem.
Hic se se fini citius rapit, inque palustres
descendit calamos, coenoque involvit euntes.
Si nescis, via dividuo seiuncta recessu
monstratur: duplexque tibi patet orbita, nate.
Hac laudis blanditur amor post funera dici.
Hac monet ut studeas non longius ire sepulchro.
Quod si laudari cupias, atque inter haberi
egregios animos, age, fretus numine coeli,
dexter abi, dextrumque viae citus elige cornu.
Hinc virtus aderit, studiosae debita curae,
quae longe melius quam sors malefida beatum
efficit ac longe melius te insignis honorat.
Haec nos certa manet, sed amat spetiosa requiri,
quam labor assiduus reperit, potiturque reperta.
Interea quanta est currenti occurrit, et amplos
obluctanti animo tandem largitur honores.
Tantum, nate, para longos perferre labores,
nosceve quid recti accipias, falsive relinquas.
Ambagum domus est et inobservabilis error
mundus hic, involvens aditus, quibus unica tantum
semita permista est, ad recti pervia montem.
Pauci huc ire legunt, arcto namque illa recessu
visa prius, spreta est; sed iter, quod tramite largo
expatiatur, amant plures, frustraque vagantur.
Inquiruntque diem tenebris, dumque aurea lustrant
sydera, plus noctem subeunt, coeloque recedunt.
Hic non ductores desunt ad compita verae,
fallentisque viae, studia in contraria qui te
ambiguum reddant, sed qua dextra orbita signat
impiger hanc tendas, fidos huc dirrige gressus.
392 trenta baronorum formas in trenta cadregas — 394 suo scanno — seguono i vv.:
seu quando ad Pauli cantatur messa capellam.
Turba pilastrorum gesiae se possat atornum,
ghirlandamque papae faciunt cinquanta capelli.
Sic Guido, sic illic acies paladina dunatur.