Sunt qui non parlant chiachiaras bravando, sed ipsis
declamant manibus, menantque (ut dicitur) ungias.
Nec tot formidant Pesadeos, totque Vilacos,
totque cuchilatas, muscarum calce tomatas.
Sunt qui delectant habitum gestare tilatum,
ornatuque suam satagunt ornare prodezzam.
Sunt e converso quibus omnis cura tilandi
stat lontana, lavantque sibi faciemque, manusque
zibetto spadae, muschio, namphaque corazzae.
Quas operent dat sudor aquas: quo pulvere spargant
crines fragranti, tellus dat mater arenam. dopo 303: sunt lamenta tamen divûm communia cunctis
de bastardello Veneris, qui musca vocatur.
Musca Cupido deûm est, quae nocte dieque molestat
importuna oculos, guanzas, audetque talhora
illuc ire... sed ista alias dicenda relinquo dopo 309: hinc volo vos monitos fratres, heresia cavenda est:
ne rumorem illum magnum, strepitumque tronorum
pensetis, veluti pensat gens grossa, borellas
cum quibus alati mamolini et mille pupini
saepe giocant, rumpuntque caput ludendo frequenter.
Iuppiter est, qui tunc borea mollante corezas
scorozzatus olet sulphur, tonat igne, menazzat dopo 333: Ipsa quidem lanae inventrix, linique bianchi
nec non velluti, nec non bombacis et omnis
artis filandi, texendi atque inde cusendi,
intra lavorantes stat semper ficca puellas,
quas docet aut rotolo stammum deducere fuso,
aut itidem circum verso disvolvere naspo,
subtilesque Iovi tramando ordire camisas.
Una trahit seu fila sedae, seu stamina lini:
bagnificatque albos fuso pirlante didinos.
Una graves filo scaricat gyramine fusos,
in glomerumque rotat, dum guindalus orbe rotatur.
Haec iam texendas producit in ordine stuppas,
et facit, o quantas, circum strepitescere spolas.
Illa simul texens, manibus, pedibusque lavorat,
dextraque naviculam mandat, cui leva remandat.
Est quae china sedens telam suit, inque biancas
vestit camisas, apud illam stante canistro.