Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
246 | appendice |
tam tibi, quam patriae, Cyrrhaeque bibentibus undam?
Verum nec decori, nec erunt serta illa decori
tam tibi quam patriae, Cyrrhaeque bibentibus undam.
Sala quidem te sola manet, quae solis amica est.
Illa venit, venit en Dryadum stipante caterva,
cui latus adglomerant charites, cui thessala virgo
inter Hamadryadas occurrit laeta, vicissimque
extantes complexae humeros grata oscula miscent.
Cos quibus atque silex et marmora dura liquescunt.
Iamque vagus per odora suae vestigia Daphnis
Phoebus adest, sed quem niveae praesentia Salae
perstringit, coelique hebetat Sala una nitores.
At cita Peneis tumido consulta pudori,
arripuit conversa fugam, perque avia multam
emicat in sylvam fugitans, iamque aspice, iamque
fronduit et miserum, ut crebro, delusit amantem.
Sala manet tantum, claroque arridet amanti,
obiiciensque oculos oculis, simul ardet et urit.
Urit adurentem extincta Peneide Phoebum.
His furtivus Amor repit, petisque cachinnis
implicat et Dryadas et semicapros Sylvanos.
Ipsa Venus formosa suos intenderat arcus,
vitisatorque suos, sed Hymen tener abfuit unus,
abfuit unus Hymen, qui quos exciverat ignes
alma Venus, Venerisque puer, quicquid ve iocorum est
compescat, miscens iunctis connubia taedis.
Mittuntur blandae illecebrae, charitesque decorae
quae raptim accito geniorum antistite, laetas
apportant choreas, plectroque sonante resultant.
Interea Salam Sol carpit, Salaque Solem,
dumque alternantes natura intercipit ictus,
ipsa suas texit Zephiritis odora corollas,
rident prata et sylvae et multicolora pererrant
rura vagi fontes, gemmantque in palmite botri,
atque ita perpetuo Campania tempore vernat.
77 involtare brodaia — 84 cagavit — 118 Dameta, pro nugis Maximiani — 136 septimus annus — 137 frater meus
vivus solazzat fundo cum gentibus illis