Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
le varianti della cipadense | 245 |
dopo 232: utque magis chiachiarent supparum semper adest vas — 241 nimium scaldante leone — 243 marza de famme perirent — 254 cicadae — 255 super legnos — 285 quod — dopo 290: —
pondere sub tanto, quae nam plus stricca fritada est?
375 guanzasque — 396 unguibus.
LIBRO DECIMOQUINTO
22-33: Il nuovo canto di Giuberto, del tutto diverso nella Cipadense, era stato giá inserito dal Folengo nel Varium poëma cit., col titolo De Sala regione Campaniae:
ibat, earundem tantum pulcherrima, quantum
ipsa Same atque ipsa Paros Nereidas inter.
Illam capripedes, illam qui Pana sequuntur
et videre simul, simul et caluere medullis.
Nam neque visa Pado Stella est tam pulchra, neque ipsa
Tybri pater visa est tibi tam formosa Lycoris.
Parthenope licet huic, licet illi Mantua vatem,
Parthenope similem det primo, Mantua primum.
Sed quid erit tantae sacra inter pectora mentis,
qui, velut hic Stellam superat, velut ille Lycorim
laudibus, aequato celebret certamine Salam?
En reperire datur quem sumat Phoebus, amentque
usque adeo Aonides, ut eas, quas aurea vernas
Sala rosas, violasque et candida lilia nectit,
auferat, et laurum, cui lauri cura, remittat.
Huc huc verte fides aurati, Scipio, plectri:
Scipio, Scipiadum nomen sortite, decusque.
Quid sua nequicquam tibi consuit Ischia serta?
Ischia, Nereidum matri decus Amphitritae?
Non minus ipsa tibi debet, quam myrthea vati
Mergilina suo, atque suo vel Clodia, vel quae
Sirmia Benaci ludit pulcherrima ripis.
Ischia cur frustra populat durissima quidquid
ramorum, florumque tibi, laurique, hederaeque
et myrthi pariunt et fragrantissima citrus?