Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
244 | appendice |
grandineo curvi modo spem populantur aratri,
et modo brumalis tardo nivis imbre liquescunt.
Saepe tamen vacuum purgantur in aëra, nec se
obiiciunt solemque inter, camposque iacentes.
Ventorum hic etiam domus est, et quae omnia certo
sub ductore fluunt, motuque ac fine laborant.
Praeruptas nec enim sine iussu temporis undas
eructare fretum videas aut ponere fessas.
Flant Euri, altisonum praetexunt nubila coelum.
flant zephyri, collecta fugae se se undique dedunt.
Flumina threiciis aquilonibus arcta stupescunt,
mox tumida exuperant ripas urgentibus Austris.
Hic foribus stabulant alternae semper et ipso
vestibulo positis nent fila cubilibus Horae,
Horae Parcarum vigiles, motusque ministrae.
Ferrea mobilium stat machina plena rotarum,
quas inter se se varias, refluasque vicissim,
pendula detorquent intento fune metalla.
Sex quater haec etiam datur Horis cura: minutos
quae obliquant passus, numerosoque ordine se se
ad metam impellunt, ubi quaelibet ore canoro
nuntiat erumpens quidve umbrae, quidve coruscae
lucis agat Phoebus, quo ipsi succedere menses
admoniti possint tectis ad iura tyranni.
Post Annus senior graditur, cui plurima pectus
barba tegit, qui fata gerit, totamque recenset
temporis expensam, aetatesque, ac singula Lustro.
Actor hic est Solis, qui bis, terque omne, quaterque
supputat in numeros coelum, summamque potenti,
ac procerum primo, dat pleno examine Saeclo:
Saeclo, cui magnos impendit Phoebus honores,
atque suo lateri semper considere mandat.
Tempus ibi alloggiat dico: Solisque comando
matronam ecc.
succumbit, vestesque viam gitat illa gramezae.
Nec plorans sicca se ponit in arbore sola,
nec bibit ulterius fangosam fluminis undam