cornua, forcones, grafios, lacerare tapinum. 455Sed tamen Alchinus, Siriel, Malabranca, Minossus,
quattuor egregii caporales, arma piarunt,
atque piare suos faciunt insemma guereros,
ut sint auxilio Malabolzae quippe cusino,
namque cusinus erat germanus quattuor illis. 460Trenta miara ruunt — Arma, arma — gridantia coelo,
atque ad un trattum se totus inordinat ordo,
scinditur in partes geminas exercitus omnis,
quisque suam repetit banderam, quisque suumque
persequit alpherum, capitano quisque secundat. 465Fama sub infernum properat, ferturque per aures
anxia Luciferi: gentem, cridat, esse levatam
in se medesimam, ducibus scordantibus ipsis.
Lucifer in mula, nullo sine tempore vecchia,
huc salit, et dictum factum desopra venivit. 470Sentit longe sonos, tamburros, cornua, trombas,
aëra quae turbant sursum, Phlegethonta deorsum.
Asmodeus, apro similis, Melloniel urso,
cum sex mille lupis stygiis, totidemque cruentis
singiaris porcis, adversa per arma feruntur 475praecipites, guerramque nigram manegiare comenzant.
His Acheron, Paymonque simul, squadraeque suorum
cornibus obsistunt, ronchis, ronchonibus, atque
dentigeris grugnis, quibus ossa miara teruntur.
Taratar ante alios celsis se cornibus effert, 480provocat atque hostes, si voiant prendere gattam.
Stizzaferrus aprit bocchae bene quinque cavezzos,
sannutusque vomit meschias cum sanguine bavas,
Molchana non tardat, nec Zaccara, nec Graficanis,
signa movent raptim, octo mille sequentibus illos, 485hos Malabranca prior, post quem Ciriattus afrontat,
denique terribili veniens Bombarda fracasso.
Iamque spaventoso miscentur cuncta bagordo:
scopius auditur cornarum maximus, atque
sentitur grugnire sues, nitrire cavallos,