Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/194

188 quaedam epigrammata


VIII

De morte Tonelli

Venerat ad mortem terzana febre Tonellus,
     cui stabat praesens mater et una soror.
Affuit hic candela sefi, constata quatrino,
     quam tenet in propria povera vecchia manu.
Dum brusat, et culum iam iam focus ardet ad imum,
     mater ait: — Fili, iam moriare, precor,
nam neque tu moreris, nec ego meschinula filo,
     et iam candelae culus adustus abit.

IX

De Baldracco

Baldraccus nunquam nisi de mangiamine pensat;
     quum mangiat, satiam nescit habere gulam.
Scit dare praeceptum galantiter omne coquinae,
     namque lecatoria semper in arte studet.
Sic ait: — In speto rostirier ocha tenetur,
     plenaque sint spetiis interiora bonis.
Quae dum arrostitur, quae dum gyratur atornum,
     non cesset lardi serva butare brodum.
Haec est materies atque ars et forma coquendi,
     haec venit a nostris regula docta scholis.

X

AD BRIOSSUM

Quisquis olympiacas poterit numerare fasellas,
     vel maris in fundo sabbia quanta latet,
aut quisquis foias quantas fert sylva Bacani,
     aut quantas muscas Puia boienta parit,