425Muschifur interea videt alta e turre propinquos
hostes esse suis, hostibus esse suos.
Praeparat ignivomos hinc sagras, inde canones,
archibusariae dat loca certa suae.
Vallis erat quaedam, quam Bos impresserat olim 430corpore, dum tenera forte iaceret humo.
Manserat hic tellus grossi sub pondere ventris
concava, cui species, formaque vallis erat.
Hic sua Formicae, sua Moschae castra locarunt,
stantque cagnezatis pro dare signa viris. 435His bombarderae Crappae dominantur ab alto
colle, nec est Moschis sors ibi tuta satis.
Turribus ex altis huc grana nigerrima vezzae
dirigit, et Moschis maxima damna facit.
Siccaboron tantae scontrat se impressa ruinae, 440seque gabiottis cingit ubique novis.
Est animalorum quaedam fortissima razza,
quos Porcellettos itala lingua vocat,
ex illis dico, qui se quandoque rotundant
ceu Pater nostros, sint licet absque buso. 445Hos iungit veluti Bufalos moschineus haeros,
subque uno stimulat millia para iugo.
Strassinatur enim lombardae machina quaiae,
torrida quae dudum lumine solis erat.
Plena ceresarum duris ex ossibus extat, 450qui stant ut scopuli, quos nihil unda movet.
Siccaboron tale hoc dedit illa in parte reparum,
qua sua bombardae ferrea poma dabant.
Multa ceresarum post ossos turba latebat,
cumque archibusis tif taf ubique sonat. 455Ecce sed intantum stendardi utrinque levantur,
banderaeque tremunt mille, bofante noto.
Hinc sua Siccaboron, sua dividit inde Granestor
agmina, Myrnucae nam nova cura datur.
Myrnucae nova cura datur sfidare nemigum, 460velleque cum solo Siccaborone brigam.