Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/174

168 moscheidos

En Granestor adest, exercitus ecce secutus,
390tollere Mustibibax cogitur inde pedem.
Ad totam scapolat briliam, revocatque sequaces,
ut salvet proprios, bon capitanus, equos.
Optime cuncta tenet drittae sentiria stradae,
quam ve potest curto tramite, sgombrat iter.
395Iugiter incalzat persona Granestoris illum,
ad passumque agiles praesto traversat equos.
Sex Formicarum squadras Myrnuca legeras,
qua fors Mustibibax transeat, expediit;
nec suus indarnum pensavit talia sensus,
400hostibus en tandem cingitur, itque presus.
Omnia Sanguileo sentit, sentitque nemigos
non procul a castris ponere castra suis.
Protinus insemmam squadrones contrahit omnes,
mandat et in proprio quemque sedere loco.
405En sed hoc in medio totius alegra levatur
vox campi cridans: — Siccaboronus adest,
Siccaboronus adest: pensavimus esse negatum,
attamen (o bona sors) Siccaboronus adest. —
Illum Sanguileo venientem strictus abrazzat,
410stringit et abrazzat, ter deciesque basat.
Passatae narratur ei successio guerrae,
vanaque proditio, Mustibibaxque presus.
Talibus auditis, ignavos clamitat omnes,
scire nec impresas, dignaque facta ducis.
415Allegat Hannibalem, Pyrrhum, Romaeque Rinaldos,
omnibus est licitum quos seguitare modis.
Inde superborum princeps, tonitruque furoris
vult sibi bastonem, vult sibi sceptra dari.
Totius chiedit bastonem, sceptraque campi:
420non aliter forzas velle provare suas.
Ergo capitanii generalis prendit honorem,
quodque ultro poscit, regibus ultro datur.
Non hoc Sanguileo, non hoc Myrpraeda negavit,
Cosinus laudat, Scannacavalla probat.