Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
liber secundus | 157 |
LIBER SECUNDUS
At non Formicas tanta haec bravura spaventat,
quae iam praescierant bella futura sibi.
Ipse senatores Granestor convocat omnes,
fitque inter savios disputa longa duces.
5Supra Formicas scoeptrum regale tenebat
Granestor, sperans altior ire deis.
Consilio semper saviorum cuncta movebat,
quapropter bellum victor ad omne fuit.
Illuc praecipue magnus Myrnuca vocatur,
10qui Formicarum dux generalis erat.
Inter Formigenas nemo robustior illo,
qui solus grossae fert duo grana fabae.
Quamlibet armorum guisamque, modumque sciebat,
omnis et ingenio res erat apta suo.
15Multa reportarat giostrarum praemia secum,
milleque de bustis tolserat ense capos.
Mille capos, inquam, mozzarat iure duelli,
omnia cartellis plena fuere suis.
Unde galoppabat totum sua phama per orbem,
20nec siluit forzae cridor ad astra suae.
Non multum tenuit regnum, nec habere cupivit,
rocca valoroso sat fuit una viro.
Nux erat in summo rapae fundata colengo,
quae busa Myrnucae rocca superba fuit.
25Hinc sibi composuit nomen Myrnuca decenter.
Myrnucam Myrmix cum nuce iuncta facit.
Sed quia de paribus semper furor invidus exit,
gestibus invidit, Siccaborone, tuis.