Grillus equus Moscham, fert Cantarella Tavanum,
it Zenzala pedes, Myrmilioque simul. 425Non minus ergo suos curat Myrpreda guereros,
quos bene guarnitos unit et arte docet.
Gens sassina quidem est, at in armis pratica multum,
et cui phama, magis quam sua vita, placet.
Sunt pedites cuncti, picchis utuntur aguzzis, 430quas segetum summis prodit arista comis.
Hos regit ille gigas Myrpreda stupendus in armis,
totum Farfallae quem tegit ala finae.
Inter Formicas et hos de gente ladronum
semper guerra fuit, est quoque, semper erit. 435At Moschinorum rex, crudus Siccaboronus,
sfodrato squadras instruit ense suas.
Se Parpaionum duris vestiverat alis,
est tineae scutum mezza ganassa suum.
Mittit corseros regio Fornarica fortes, 440quos Panarotos nomine dixit Adam.
Sunt lunghi et nigri, vecchio de pane creati,
qui Moschinorum esse probantur equi.
Moschini armantur stuppa, quae circa borones,
circaque cannellas dura venire solet. 445Est Mussattorum talis destrezza, quod uvae
trant vinazzolos belligerando graves.
Ex his semper habent carneria plena balottis,
cum quibus elmettos, duraque scuta terunt.
Post has ergo acies, post agmina plurima monstrae, 450obtinuit duplices quaeque caterva pagas.
Sanguileo vecchios reseraverat ante tesoros,
nec sua sparagnat praemia militibus.
Spendit abundanter, quia sic faciendo valentos
reddit soldatos, dispositosque mori. 455Non modo stendardos, modo non insignia narro,
namque nocet capiti chiachiara longa meo.
Si varias scribam linguas, variasque dovisas
nullus et inchiostrus, nullaque charta sat est.