Menat hic armatos sex centum mille guereros,
nemo cavallaster, quisque pedester erat.
Quinque simul reges ergo Mars fortis adunat,
qui soldatorum mille miara guidant: 355Scannacavalla gigas, Myrpraeda, Cosinus et ille
Siccaboronus atrox, Sanguileoque ferox.
Omnibus insemmam iunctis. Formica petenda est,
contra Formicam mundus in arma ruit.
Sanguileo cunctos capitanos chiamat in unum, 360verba quibus docto protulit alta sono.
Supra caput stronzi montaverat altior altris,
ac ibi quae orandi sint documenta dabat.
Seu sit Sanguileon armatus sive togatus,
vincitur hinc Caesar, vincitur inde Cato. 365Mox ubi soldatos oratio longa feroces
egerat, ordinibus campus abire parat.
Sanguileo rutilis vestiverat arma metallis,
de duro ciceris cortice facta nigri.
Dimidiam gussam fert pro targone fasoli, 370estque sibi porchae lancea soda pilus.
Excusat fortem milii pars mezza celatam,
stat pro pancera maxima gussa fabae.
Interea grandis fit sgomentatio campi,
ducitur indomitus Sanguileonis equus. 375Hic erat ex illis, quos dicunt nomine Grillos,
qui faciunt saltos ampia per arva leves.
Ista cavallorum duplex est razza: camini
una busos habitat, ruris at una foros.
Mantellus baius est illis, istisque morellus, 380hi currunt, illi saltibus astra petunt.
Sanguileonis erat totus niger ergo cavallus,
quem stranium numerus gentis apena tenet:
nitritu reboare gravi sentitur Olympus,
totaque sub pedibus terra tremare suis. 385Imbrattat sabiis coelum, quum calcitrat, et quum
soffiat e naso spiritus astra fogat.