Vosque senatores savii gentesque tribunae,
conseium vobis tam date, quam populo.
Si vos lugetis, sic urbs moestissima luget; 210si vos ridetis, ridet et illa simul.
Conseium regi vestro praestate saputum,
de vobis regimen non piat ille pocum.
Agmina Moscarum si bello tanta morirunt,
num quoque reliquiis Zarra lavanzus erit? 215Sunt sunt Moscarum, sunt vendicanda Tavanis
funera, sunt squadris bella cienda meis.
In punto mittam sex centos mille Tavanos,
quos facit armigeros longa bataia viros.
Pars equitando solet curvas portare balestras, 220pars alio grossos more cavalcat equos.
Pars pede fert piccas, pars implet pulvere schioppos,
sbombardantque mihi per mare mille rates. —
Dixerat haec, animosque sibi revocaverat aegros,
inque suo steterant corda fugita loco. 225Vergognantur enim lachrymis imitasse putellos,
ac ita maturam deposuisse guisam.
Postquam Sanguileo ter strinxit Scannacavallam,
et grates docto reddidit ore suas,
congregat ad din don campanae grande pregaium. 230istaque tunc populo verba pochina facit:
— Sic sic alta volunt, sic pensant, sic ve comandant
numina, sic filos forfice Parca taiat.
Scannacavalla tamen verbis consolat amicis,
datque suus grandem sermo disertus opem. 235Eya quid indarnum nos mundo vivimus isto?
Non est, ut cedant arma cruenta togae;
non vos affectus, seu patris, sive fioli,
vincat, sed patriae respiciatur amor,
nec tantum patriae, sed regis, sed capitani 240Ragnifugae, quem nunc scivimus esse presum.
Nonne recordatis quas tanta per arma, per undas,
hic Pulicanaea fecit in arce provas?