Moschaeae portas multo non absque tumultu
introit, et drittus regia tecta petit.
Hic iam desmontat, staffam retinente barono,
ac subito scalae montat otanta gradus. 175Iamque venit dentrum, per salas, perque caminos
passat, et hic Moscas cernit ubique gramas.
Antiporta levant celeres hinc inde scuderi,
per centum cameras Scannacavalla meat.
Ducitur altandem dentrum penetralibus altis, 180rex ubi Moscarum Sanguileonus erat,
qui tunc cugnato visto se appena redrizzat
in pede, nec potuit non madefare genas.
Scannacavalla etiam quantillas lumine gozzas
edidit, at laetos sic dedit inde sonos: 185— Quo tua, Sanguileo, prudentia nota calavit?
quo mens, quae binos terret utrinque Ioves?
Non animus tibi stat regis, non scaeptra tenentis,
non est cotali danda corona viro.
Si Tamira sui flesset pro morte fioli, 190scampasset magni gensque caputque Cyri.
Si tot amazzatos lagrimasset Roma guereros,
Scipio non primum ferret in orbe cridum.
Degenerant nimium lachrymae, minuuntque decorem,
nilque potest savio turpius esse viro. 195Sunt lachrymae pueris magis aptae, suntque puellis,
quae bagnant causa fletibus ora levi.
Nos quibus immisit sennum natura virilem,
ut quid ab adversa sorte gitamur humo?
Nosco valentisiam, pelago saltante, nochieri; 200nosco animum fortis, Marte furente, ducis.
Iuppiter humanam si vellet sternere gentem,
sumamus, cur non? proelia contra Iovem.
Seu fas, sive nefas, debemus regna tueri,
non tamen ut lacrimis, sanguine sed proprio. 205Eya age, Sanguileo, propriae te redde rasoni,
nosce parentadi quanta sit umbra tui.