Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/153


liber primus 147

135Moscarum subiti clamores atria complent,
totaque palmarum plausibus aula tonat.
Accurrit moesta urbs, stipatur ubique palazzus,
nec tanti constat sat bene causa mali.
Ecce maritatae squarzato crine madonnae,
140quaeque suo rauco clamitat ore virum.
Conclamant patres natos, natique parentes,
communis vidua crescit in urbe dolor.
Non tantus Romam strepitus sotosora butavit,
quum Caesar Bruti mortus ab ense fuit.
145Iamque super volucrem balzarat phama cavallum,
it via, nec trombam spiccat ab ore cavam.
Mille galoppatim complerat iamque miaros,
nec datur ah! stracco spelta, nec orzus equo.
Per totos mundi sentita est tromba paësos,
150donec, ubi regnat Scannacavalla, rivat.
Scannacavalla gigas est magnus, rexque Lisaeae,
quae sua Commacchio terminat arva freto.
Ipse Tavanorum populos, gentemque governat,
nilque tiranizans savia testa fuit.
155Rex huic Moscarum dederat pro uxore sorellam,
cui beltas Helenae, Merdola nomen erat.
Non stat hic indarnum, cugnati fata repensat,
et Cantarellis ponere fraena iubet.
Ista cavallorum razza est, animosa batais,
160quorum culattas ferrea barda tegit.
Imponunt famuli varias canzante copertas,
rex salit et velox alba chinaea volat.
Illico tota cohors post cursum regis arancat,
et Cantarellas it stimulando suas.
165A tergo veniunt cariazzi tardius, ut qui
vallisas portant in sua terga graves.
Ardua colla ferunt multo resonante sonaio,
quos mea Limagas nomine Gosa vocat.
Unius in manco mensis rex stancus arivat,
170cui dolet ob longam quaeque culatta viam.