Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/151


liber primus 145

Heu quid hac indarnum — clamat, — rex, sede superbis?
Heu quid solazzas, nec tua fata vides?
65Heu quia non lautis prodest squaquarare vivandis,
splumatosque super nocte iacere thoros.
Heu male gustigolo caricas mangiamine mensas,
heu male dat schenam magra cavalla suam.
Frustra sbercigeros asini corroditis occhios,
70frustra vos pascit stizza gratata canis,
frustra tegnosos stimulatis dente pitoccos,
frustra dat lautos quaeque carogna cibos.
Siccine vos giovat bognones suggere dulces?
siccine marza suas Franza ministrat opes?
75siccine delectat villanas rodere gambas,
siccine todescas saepe lecare bragas?
Tenditis ah panzam lombardis pascere quais,
nulla potest vestros merda latere canes.
Non est iste modus, quo sis celeberrimus, o rex,
80quo tua caesarico fama sit aequa sono.
Haec via non illa est, quae te, nos nostraque servet.
Sed magis ad marzam cogimur ire stuam.
An latet exemplum te porci Sardanapali?
Si latet, orecchias nunc mihi porge tuas.
85Inter foemineas capitanius ille catervas,
gessit prodezzae signa notanda suae.
Dummodo de Bacchi Venerisque libidine tantum
pensitat, et pinguis nodat in amne brodi,
improvista sibi tempestas venit adossum,
90scilicet armigeris ducta bataia viris.
Vulnera spadarum non sunt basa grata donarum,
foemineum targas non patet esse latus.
Lamentabatur nimium pesare corazzam,
et nimis elmettum molle gravare caput.
95Quando cavalcabat, miser hac pendebat et illac,
ut male supra asinum soma ligata facit.
Gobbus ad arzonem palmam attaccabat utranque,
et pectoralem credidit esse briam.