Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/150

144 moscheidos

Quid Vegnesa bravat galeazzis grandibus illis,
quarum tot riccas fert cava panza somas?
Quidve zenovesi loca per longinqua traversant,
30carraccasve menant per freta larga suas?
Cum mercantiis totum Moschaea per orbem
navigat, itque alium sola trovare polum.
Undique Mosca suos fert remos, undique robbam
congregat, et spadas undique sola menat.
35Mosca per Italiam, per Franzam, perque todescos
passat, et in Spagnae non timet ire sinum.
Per totas Asiae transcurrit Mosca marinas,
tartaricum nodat Mosca poiesa fretum.
O quantum locus est infelix atque dapocus,
40in quo sdegnetur ponere Mosca domum!
Non ibi nobilitas, ibi non altezza videtur,
regales quoniam praticat illa casas.
Non dux, non princeps, non rex, non denique papa
mangiat, ni tavolae stet sibi Mosca comes.
45Imo rapraesentant vix coram rege piattum,
credenzam regi Mosca galanta facit.
Vixque saporito repletur coppa phalerno,
protinus in dulci gurgite Mosca natat.
Non metuit celsam regum discurrere frontem,
50reginisque suos stampat in ore basos.
Stabat in imperio Moscarum maximus ille
rex, qui Sanguileo nomine dictus erat.
Sex centas urbes, castellos mille regebat,
quorum montagnae pars sita, parsque mari.
55Est urbs quae Francoys dicta est, Pelleraque, Crostis,
Stroncia, Merdabragas, Tegnaris, Ossa, Muluc.
Ergo hic Sanguileo, dum summa in sede repossat,
en sprovista sibi Mosca stafetta venit,
anxia pro cursu, multoque schitata lavacchio,
60sanguine cui tepido testa ferita pluit.
Illa spaventoso se vultu portat inanzum,
et regis tandem se butat ante pedes.