Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/15


liber decimus nonus 9

quomodo chiamatis satiat sua vota diablis?
Hic paduanus adest, cernis? Petrus Abanus ille,
210ille Petrus, physica doctor, sed in arte magorum
doctior; hic, comprans quae sunt mangianda vel altrum,
spendet abundanter scudos, buttatque ducatos,
inde casam rediens spesos sua borsa dinaros
ad se se revocat; sed qui modo vendidit, unum
215nec minimum retrovat bezzum, solumque baioccum.
Imo putat clausam pugno retinere monetam,
quando vero aperit, plenus carbone catatur,
seu buschis potius, seu moschis, sive saiottis.
En tibi cuncta patent, bellis depincta figuris;
220ut quid ego indusio? iam sconzurare parecchio. —
     Sic ait, et circhium designat more magorum,
in cuius medio Libicoccum stare comandat.
Mox aperit cartas, legit has, relegit simul illas,
in terramque facit virga ter mille figuras.
225Magnum Semiphoram vocat audax: — Aglaque ya ya. —
et quascumque magi faciunt, facit ille pregheras.
Ecce fracassatas per sylvas impetus ingens
advenit, atque facit totum tremolare paësum.
Barbarizza venit, secum baiante cagnazzo.
230— Quid, Pandraga — cridant; — quid nunc, Pandraga, comandas? —
Verum sbeffatos se se Rubicane videntes,
o qualem faciunt schioppanti ventre risaiam!
Procedit Rubican folios voltare quaderni.
Tres quoque terrisono veniunt stridore diabli;
235Calcabrina prior, quem Gambatorta sequebat,
terzus adest Malatasca, focum qui naribus efflat.
— Quid, Pandraga, iubes; quid nam, Pandraga, rechiedis? —
Uriel et Futiel magno huc rumore galoppant.
— Quid, Pandraga, vocas; ad quid, Pandraga, domandas? —
240Farfarellus adest, illi Draganizza secundat.