Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/135


liber vigesimus quintus 129

iam frustas mulae, groppis insemma tacatas.
280Caetera quid referam? Scitis, o bella brigata,
quam sim giotta meis, quam sim saccenta facendis.
His igitur causis, alias anteire sorocchias
debeor, Alectoque mihi iam cedat honorem.
Talia parlanti surgit sdegnosa cadreghis
285Alecto, meretrix Malabolgae, vacca Chiapini,
drizzat et innumeras bissas nigrosque marassos,
horribilemque cavat sic sic pulmone fiatum:
— Non ego sum mancum de te dignissima ferri
supra triumphalem, populo acclamante, quadrigam,
290quae in mundo sparsi plus sanguinis atque cruoris,
quam nec aquam recipit nec volvit pontus arenam.
Illa ego Falsettae quondam puttana diabli,
concepi et grossum portabam ventre botazzum.
Iamque propinquabat pariendi tempus et hora,
295en mihi Luciferi coniux, materque lupazzi
vacca Satanasi, veniunt insemma comadres
ut mihi succurrant parienti tollere prolem.
Dumque fadigabant illam sterpare davantum,
scilicet ex vulvae, velut est usanza, latebris,
300ecce duos natos culi sporchissima bocca
retro cagat, foedumque simul diffundit odorem.
Qui bene nec nati, bene qui nec ab ore cavati,
incepere statim se parvis battere pugnis,
atque ganassiculas ungis graffare tenellis.
305Gaudebam, fateor, mecum, quod brutta somenza
sic portendebat regum terraeque ruinam.
Illos semper ego serpentum lacte cibavi,
atque dedi pueris basiliscas suggere mammas.
Iam tum certabant: quis dextram, quis ve sinistram
310ebiberet sizzam, dantes sibi calzibus urtas.
Uni nomen erat Ghelphus, unique Gibellus,
qui mox, cressuti bis senos circiter annos,
nunquam altercari noctuque diuque finabant.
Accidit una dies ut se pistare feroci