Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/133


liber vigesimus quintus 127

Thesiphone, Alecto, nec non germana Megaera
tunc altercabant simul ascoltante senatu.
Sed quid rixabant porchae magraeque lupazzae?
210Huc huc, mortales, huc vestras currite provas,
tam bellas provas audire, et plangere mecum.
Adsit condicio, sors, stirps, genus omne virorum,
humanasque velint miserasque audire pacias,
errorumque simul tantorum noscere causas.
215Iusserat Ambitio totam reticere fameiam,
unde quis attentas subito porrexerat aures.
Foetida vermifluam scorlans bis terque Megaera
canitiem, sic sic primera comenzat et inquit:
— Audite, Inferni patres, satrapique Magoghae;
220illa ego, quae nigrum doceo meschiare venenum,
nec mea guarriri possunt aconita triachis.
Scragna mihi curae Petri est, et mitra papalis,
saepeque cardineos butto sotosopra capellos.
Cernite quam laceram caviatam vertice porto!
225Hinc mihi perpetuis debetur palma triumphis.
Maxima pontificum libertas, maxima rerum est
pernicies, si quando meam tramittere codam
possum, ne sanctis precibus, nutuque columbae,
ad sublime aliquis culmen tollatur honoris.
230O venturatos nos tunc, o vota secutos
dulcia, cum nostro fabricatur papa favore;
ingrassamur enim de carne, et sanguine schietto
armenti, sguerzo si sub pastore guidatur.
Per me mitratus capras pegorarus amazzat,
235mangiandasque lupo tribuit, scampatque codardus.
Pilat oves, avibusque cavat de corpore pennas.
Per me semirutis squallent altaria templis,
Chiesia tota cadit, ruit alto a culmine mater;
mater quae nutrit bastardos atque cinaedos,
240quam nisi pontificis consolet gratia iusti,
mox Alcorano soterabitur illa tereno.
Veh nobis, et guai, nec non malanaza tapinis,