fecerat, et stabat deformis ubique senatus.
Baldus in introitu primi stat liminis, ultra
nec meat et tensa quod dicitur accipit aure,
namque inter populum sentit parlare ribaldam. 175Hic erat in quadrum grandis spatiosaque sala:
stant ubique circum putrefacta sedilia ligni;
talia sunt quales longo post tempore capsae
mortorum trantur marzae de viscere terrae.
In medio salae stat maxima scragna metalli, 180scragna cruentatis he heu circumdata spadis.
Hic sedet Ambitio sembiante tyranna superbo,
quae coeli, terrae, maris optat habere bachettam.
Spada taienta tamen, filoque tacata sotilo,
stat super illius testam, casumque menazzat. 185Non procul huic chiachiarat centum Discordia linguis,
mussat, sbaiaffat, mentit, movet ora manusque,
millibus et zanzis reginae tentat orecchias,
nec traditora suo partit quandoque galono.
Tres Furiae parent illi, referuntque per orbem 190ambassarias, quibus omnis terra ruinat.
Quottidie vadunt, redeunt, portantque novellas
reginae: quantas ve animas in tartara mersas
arte sua trassent, solita vel fraude necassent.
Impietas alla frendens in parte cruentat 195sanguinolenta locum, guardatque cagnesca traversum.
Hic Vindicta fremit, stimulisque agitatur aguzzis;
quam regina inter populos, mundique brigatas
mittit et ingenti pagat mercede ribaldam,
si pugnale suo turpantur sanguine regna. 200Non parcat frater fratri, non sora sorocchiae,
non mater nato, non uxor porca marito.
Seditio ignavum populazzum possidet illic:
Lis, Luctus, Rabies, Odium, Timor, Ira, Travaius,
sunt ibi concilium baratri, Mortisque senatus. 205Ambitio praesul nulli vult esse secunda;
anteque conspectum eius, desformataque monstra,