Tantis cum poenis barro, tantisque fadighis
evolat, et prigolos semper gaiardior exit.
Smontat in obscuram tandem mala vecchia paludem,
pallentes ubi stant boschi, macchiaeque draconum.
Inter eas subito vanescit nympha Charontis, 140lassat et in petolis Baldum non ultra sequentem,
qui tunc non aliter se trigat, et alzat orecchias
ut canis incalzans, musum distesus acutum,
aut caprum aut leporem vecchiam plenamque magagnis;
non per scopertas campagnas illa salutem 145quaerit, at umbrosos intrat cativella fratones,
atque revoltellos quosdam facit hic, facit illic,
donec ab ungue canis videat se denique toltam.
Ergo velut canis aggabatus drizzat orecchias,
quattuor in pedibus firmus, sic barro repente 150constitit, amittens furiam furiaeque pedattas.
Mox tamen intrando sylvas cercare comenzat,
nunc hunc nunc illum chioccans bastone coattum,
cuncta tacent circum, nec vento foia movetur,
unde it ascoltans pariter, pariterque caminans. 155Ecce videt tandem medio vallone casazzam,
semiruinatis quae stat scoperta quadrellis;
nullus adest custos, nec oportet battere portam.
Introit et mentem nudo tenet ense paratam.
Discalcinatis domus humet ubique murais, 160deque carolentis crodat mufolenta solaris
fezza, velut vidi privata lusoribus antra.
Dum vadit Baldus, firmat saepissime plantas,
mox levis ascoltat si quid strepitescere sentit.
Nil sonat: unde illic habitare silentia iurat. 165De passu in passu dum per pavimenta caminat,
ventrosos zattos armato calce tridabat,
atque smagazzabat calcagni pondere vermes.
Saepe dragonazzos, largo ventrone tumentes,
invenit, inque duos facit illos ense cavezzos. 170Denique collegium reperit, quod vecchia Charontis