unde fadigabat mandare silentia Baldus.
Non satis hic ridet Boccalus, at omnis in omnem
se Baldum ficcat, nec lassat apena fiatum,
nam timet atque tenet strictum busamen aparum. 140Post longas festas, alter volat ecce diavol,
voceque cornacchiae, passutae carne picati,
sic raucus stridet: — Quid agis, Rubicane? quid istic
te tenet impresae? num aliquod grafiabile speras? —
Cui respondet: — Ita est, venias, Libicocche galante, 145nos hodie talem noscum portabimus almam,
qualem non maium sibi nostra Caina tiravit.
Ecce, viden? liber est nigromantibus ille sacratus,
qui tibi, quique mihi tantos dabat ante travaios;
an cosam nescis? de gratia, scolta pochinum. 150Quinque cavalleri fortes, quos Taula rotonda
nuncupat errantes, capitarunt partibus istis,
et potuere dolos Pandraghae rumpere nostrae.
Illa quidem stat fresca modo: ter mille picatas,
sive scoriatas pro avanzo nuda tiravit, 155unde magis vellet penitus meschina brusari,
quam sic squarzari, quam toto in corpore frangi.
Perdidit en librum, quo damno se tenet esse
spazzatam penitus, quia nos portabimus illam. —
Tunc Libicoccus: — Heu, squarza, Rubicane, quadernum. 160Heu squarza, ne forte illum magus alter acattet,
et mala sint nobis peiora prioribus ancum.
— Non — Rubicanus ait, — liber est squarzandus adessum,
sed res a nobis facienda est ante galanta.
Omnes quippe volo baratri giurare diablos, 165aut si non omnes almancum trenta miores.
O quantae, cernis? picturae! quaeso, pochettum
has, Libicocche, vide: plus centum, plusque milanta!
En Salomonis habet primum pentacula foium,
aspice: quam multis sunt compassata righettis, 170quadratis, punctis, numeris, centumque facendis!
Pingitur en primo Zoroaster persa registro,