Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/127


liber vigesimus quintus 121

LIBER VIGESIMUS QUINTUS

Per sabionigeros ad longum fluminis agros
ibant compagni, nigram Plutonis ad urbem.
Ecce procul iuvenem lachrymosa voce cridantem,
scampantemque vident, ac dantem bracchia coelo.
5Hunc vecchiazza sequit, stimulisque incalzat aguzzis.
Non aliter manzola truci picigata tavano,
praecipitosa ruit, reboansque per invia fertur,
cui bonus altorium properat donare biolcus;
ut puer infelix nunc huc, nunc cursitat illuc,
10dum sibi post humeros vecchiazzam currere sentit.
Haec habet ad ventum sparsos de vertice crines,
imo veneniferos angues, turpesque cerastas,
quae arrectae cifolos, horrendaque sibila mandant.
Vipereos retinet sua dextraque, laevaque bissos,
15quos iacit in costas pueri laceratque fiancos.
Grillus in hoc subito magnum sic exprimit urlum:
—Me miserum, misero tostum succurrite fratri.
Balde pater, pateris tam diram cernere cosam?
Ille est Fanettus, tibi filius et mihi frater.
20Oyme, vide, quaeso, quantis laceratur afannis.—
Est Fanettus enim, quem pessima vecchia dolentat.
Intumuere patris praecordia tacta dolore,
retroque Thesiphonam se cursu avventat equino.
Illa, videns Baldum post se furibunde volantem,
25deserit impresam seguitandi terga Fanetti,
cazzat et incautos Baldi sese inter amicos,