et quod aquistatur seu stento sive salaro
dilectae tribuit, velut est usanza, bagassae. 605Tantae huc ergo animae de mundo semper arivant,
ut Baldi carichent humeros, comitumque suorum.
Ignorant etenim miserae, qua in parte repossent,
unde super spallas illorum mille quiescunt.
Harum fert plenas iam iam Fracassus orecchias, 610nec non et nasum, barbam, capitisque tosonos.
Ille frequens crollat testam, stranutat, arascat;
sed post stranutum redeunt, iterumque sotintrant
antra cavernosi nasi, testamque busatam.
Impatiens tamen ille humeros scossare frequentat; 615sed quo plus scossat, plus turba molesta ritornat.
Hinc examen apum cunctis sua testa videtur,
agmine quae denso se circa foramen adossant.
Vel potius Fracassus erat bos tempore vecchius,
cuius sbercigeros oculos, musumque bavosum 620rodere contendunt hinc moschae, ac inde tavani,
quos ut discazzet calzis et dente molestos,
absque intervallo pendentes crollat orecchias;
sed quo plus crollat, plus illi ad pascua tornant.
Cingar at interea Grillum deduxerat illuc, 625quem praesentando patri sic parlat et inquit:
— Nosce, pater, natum; genitor, cognosce nepotem.
Hanc tua, Balde, rosam generavit fronda galantam.
Protulit hunc nobis tua vivida planta garoflum.
Carpe tuae fructum, pater, arboris: haec tua proles, 630hic tuus est Grillus, quem parvum liquimus orbi. —
Baldus ibi stupida mirabat fronte puellum,
visceribusque diu motis stetit extra seipsum,
denique nil dubitans illum indolcitus abrazzat,
deque suo sic sic brazzando fratre domandat. 635Cingar hoc incaricum narrandi suscipit, at nil
dicere tunc voluit de uxoris crimine Bertae.
Talia dum stabant una parlare barones,
ecce venit sbraiando Charon, chiamatque bravazzus: