Cui maior sic umbra gemens suspirat et inquit: 460— Quaelibet infernis cruciatibus alma ferenda,
corpore cum primum posito descendit ad orcum,
anteque quam vadat grottas habitare statutas,
hoc diavolazzo prius invitatur ab osto,
quem Griffarostum diabolica zurma domandat. 465Nec tamen invitum contemnere possumus istum,
nolentes etenim ferri scoriada coërcet.
Qua propter quantas animas ingombrat avernus,
iste tavernarus marzo mangiamine pascit. —
Dixerat haec, alias en rursus adire videbant, 470unde iubet propter fastidia Baldus, ab illa
compagnos betola stomacosa cedere tandem.
Protinus egressi denso se se agmine stringunt,
namque illic adeo grossa est fuscatio noctis,
ut valeas etiam gladio taliare tenebras, 475perdere vel se se potuissent unus ab altro.
Iussu ergo Baldi modicum fecere drapellum,
atque capellettis similes insemma dunantur,
namque stradiotti leggeras supra pedrinas,
quando coreriam faciunt inimica per arva, 480non se spernazzant veluti poltrona canaia,
verum groppetto strictim calcantur in uno,
donec aquistatis parlent sperone botinis,
atque — Cavalla grisa bre bre — vel — Pospodo — dicant.
Baldus praecedens sfodratum baiulat ensem, 485at se Boccalus nunquam lontanat ab illo,
seque volunteram, dum corde tremante cacabat,
vellet in illius totum se abscondere costis.
Saepe agnusdeos faciebat fronte revolta.
Iam procul ascoltant strepitum rumoris aquosi, 490non aliter quando laxatur brena molinis.
Baldus ad hunc sonitum tendit, drizzatque pedattas,
arrivantque illuc nigras Acherontis ad undas,
qui semper, veluti Porrettae balnea, fumat.
Illic circa suas testas hinc inde volazzant