Baldus at in brazzis reginam portat et illam
continuo gens tota ruens riscodere cercat; 245unde travaius erat certando baronibus ingens,
tanta superchiabat calcatim zurma bravorum.
Personat incircum campagna cridoribus altis,
unde maris pisces veniunt atterra balordi,
namque super pendet pelagus de more solari. 250Tunc homines superi (nec enim scio dire bugiam)
audivere illam liquido sub gurgite guerram.
Iamque striam Baldus multo sudore ligarat,
inque suis spallis quoddam portarat in antrum.
Non gens ultra sequit, vel mortua vel stropiata, 255parsque fugae studiat, cercatque per abdita scampum.
Gelfora, iam tristo portu guidata, diablos
invocat, ut veniant promissam tollere vitam.
Sic igitur dum stridet adhuc, malnata piatur
unguibus innumeris diavolorum forte cridantum, 260umbraque in infernum cum corpore fertur ab illis.
Iamque fracassandi domicilia sporca Fracassus
coeperat impresam, longisque ut passibus ibat;
quo iam gelforeos de fundo ad tecta palazzos
sterneret, ac mundum tanto privaret afanno. 265Ad primam subito giuntam de marmore grossum
chioccat pillastrum, quod stat cantone palazzi.
Rumpitur in centum volitantes undique pezzos,
fitque ingens strepitus de travis, deque quadrellis,
magnaque terreno camerarum banda ruinat, 270calzinaeque leves malnettant astra volando.
Replicat horribiles colpos, geminatque bataium,
trita columnarum fit ruptio, deque supernis
machina muraliis reboans descendit abassum.
Indorata cadunt meschiatis tecta matonis, 275riccaque picturis vadunt solaria terrae.
Dumque gigas manibus turrim furibundus aferrat,
ecce Seraphus adest in fretta, vocatque, cridatque:
— Parce, gigas, iam parce, gigas, sic poena soluta est.