135numen adoremus coeli, quod forte pregheris
spegnitur humanis natura colerica divûm. —
Compagni risu tacito sub pectora creppant,
fazza tamen magnum simulat defora dolorem.
Omnes cum testis bassis andare comenzant, 140ac si, post schenam manibus colloque ligatis,
ad scalam forchae conducat boia picandos.
Tunc trombetta illos dominae praesentat et inquit:
— Ecce prophanarunt hi vestrae regna coronae. —
Gelfora contremuit bustum tam grande Fracassi, 145interpellat eum: qui sit, quo sanguine venit.
Respondet tremulus: — Sturlonus nomine dicor,
Bressa mihi patria est, mea razza gigantibus illis
descendit, qui trare Iovem voluere deorsum
atque inter se se regnum partire deorum. — 150Gelfora plus dentrum tremuit, cum talia sensit.
Postea fattezzam Baldi, vistamque legiadram
dum guardat, latosque humeros, strictumque fiancum,
protinus in paniam vischiumque Cupidinis intrat.
Ad quem sic placidis loquitur cortesa parolis: 155— Tu quoque, qui sensum te prodis habere superbum,
da prolem, nomenque tuum, genus atque tuorum. —
Baldus respondet: — Caposeccus nomine dicor,
natus adulterio monachae fratrisque Caponis,
qui conceperunt me chiesae retro pilastrum. 160Postea diabolo de me fecere sigillum.
Sum devotus ei, cui dono in corpore vitam.
Unde meum patrem vado retrovare Chiapinum.
Me mare, me tellus, me sydera celsa refudant;
si non esse Dei possum, decet esse diabli. — 165Has desperati stupuit regina parolas.
— Eya, sacerdotes — inquit, — nunc sacra parate,
atque mihi altaros holocausti condite tantos,
quantos nunc istos homines mactare bisognat.
Hunc mihi solettum tamen asservate legiadrum, 170quem volo sit primus regali eunuchus in aula. —