675quae sua vel virtus, vel fraus animalia vincat.
Nil maga respondet, sed nectit in arbore funem,
contraque barronem turpis meretricula currit.
— Mecum (si sapias) — dicebat, — splendide barro,
mecum balneolos venies intrare paratos. 680Utere me liber, formosula, respice, quam sum.
Candidulas habeo genulas, rubeosque labrettos.
Fessulus es, nec ego minus exto lassula, mecum
languidulos foveat noster tibi lectulus artus. —
Sic ait, et Baldo sinulum lassivula solvit, 685et dare basiolum celerat putanella baroni.
Baldus eam subito cognoverat esse puellam,
quam nuper vidit peregrinam cum peregrino.
Transmutasse suos compagnos iudicat illam,
inque animalorum fazzas voltasse tapinos. 690Ergo manu celeri per trezzas corripit, atque
mobilior gatto saltat, quum graffat osellum.
At desdegnatur fragilem vir battere sexum:
sat sibi bastat enim, quod primum tornet ad esse
illa sibi socios, et vadat postea quo vult. 695Nudam ergo spoiat, sed, dum spoiatur, in unam
coepit converti vecchiazzam, dentibus orbam,
sguerzam calcagnis, oculis et lumine gobbam.
Baldus, garofolum qui se brancasse putarat,
hanc ubi prae manibus miravit habere carognam, 700protinus obscenam stomacosa fronte relinquit.
Illa cito scampat, nudatis undique membris,
dumque stat in pedibus Baldus mirare quo ibat,
adfuit huc subito facies veneranda Seraphi,
expediensque suas magicis cum versibus artes, 705circulat in sabia numeros, quibus omne trematur
protinus infernum, veniuntque in frotta diabli.
Hic magus astringit cornutos carmine porcos
tollere prestigium, nostrasque reducere formas
humanis oculis, et res monstrare prout sunt. 710Spingitur extemplo simiae de corpore Cingar,