Brachia deventant gambae, quae quattuor extant.
Tandem tota pilos vestit persona bretinos, 605efficiturque asinus, is qui fuit ante Bocalus.
Iam non «oyme» cridat, tantum pronuntiat «a a.»
Cursitat huc, illuc, bastonibus undique toccus;
vult trare non solitos, pro se deffendere, calzos,
sed cadit et duros piat ille cadendo tramazzos. 610Se stupet in semet, mirans non esse Bocalum,
ast asini bustum, quo non bertinior alter.
Raggiat in Arcadia, dum portat grana molino,
dumque revolteggiat sibi tosto in pulvere schenam,
nunc strassinatur per caudam, nunc per orecchias, 615excutiturque aspris pulver de pelle tracagnis.
Baldus at oltraggium tandem non sustinet illud,
scorzat de fodro saturandum sanguine brandum,
irruit in caecam lapidis virtute catervam,
ac velut undicolas falco secat ungue folengas, 620sic Baldus miseram distemperat ense fameiam.
Quisque sibi membrum, seu brazzum, sive galonem
spiccari sentit, nec ferrum cernitur ullum.
Deserit extemplo gens haec malnata Bocalum,
atque per albergum latitans fugit huc, fugit illuc. 625Fama novellatrix reginae accepit orecchias,
quae transmutavit fazzas in mille colores.
Pensitat esse magum, seu Coclen, sive Seraphum,
quos sibi mortales semper provat esse nemigos,
introit a cameris aliis penetrale remotum, 630exercere solet magicos ubi porca susurros.
Baldus at interea solus straviaverat omnes,
deque cadaveribus compleverat atria multis.
Manserat in tuttum clauster de gente vodatus,
quae se per stanzas ficcando seraverat ussos. 635Baldus it, atque asinum vult secum trare Bocalum,
quem stimulo pungens solitum pronuntiat «ari»:
— Ari la, rozza, pru, sta. — Sic dicens, factus agaso,
extra fores claustri cogit trottare somarum.