Regibus incago, papis, rubeisque capellis, 280dummodo fortificas mangiem cum pace scalognas,
deque meis possim compagnos pascere capris.
Nescio qui sitis, quove itis, qua ve rivatis
istius ad nostrae teritoria magna Cipadae,
nec volo vel minimas aliorum scire facendas. 285Nondimenum habitus, facies, parlatio linguae,
scilicet «oy, tam bien, ma foy», similesque parolae
esse foresteros signant, straniamque brigatam.
Qua re si vobis nulla est substantia robbae,
non casa, non fundus, non ars, non ulla botega, 290sed tantum fortuna dedit vos esse ramingos,
esse viandantes peregrinos atque pecentes,
robbam quam teneo vestra est, hic vivite mecum.
Bos, asinusque tribus nullo discrimine agetur.
Qui mangiare cupit mangiet, qui mungere mungat. 295Sunt mihi grassarum terrarum quinque biolchae,
de quibus ognannum varios accoio recoltos,
navones, ravas, verzasque, cucumera, zuccas,
porra, favam frescam, remolazzos, aya, civollas.
Multa super tuttum melonorum copia grandem 300dat mihi guadagnum, dat vaccaque, datque somarus.
Haec ad commandum vestri sunt omnia Berti,
imo ad commandum, fallanti parcite linguae,
sunt compagnorum, velut est drittura, bonorum.
Sunt inter gentes mundi sex mille miara 305voiarum speties. Alter, cui robba pochina est,
quotquot habet commune facit, medioque reponit;
alter avarazzus, Medici cui rendita Cosmi,
cui ducatorum Augustini copia Ghisi,
non tantum nil dat, nil spendit, cuncta sparagnat, 310sed miser et stiticus quae sunt aliena rapinat.
Si rex, si princeps, si dux, si papa fuissem,
quem contentum animi, quam pacem, quemve ripossum,
maiorem quam nunc habeo, fortuna dedisset?
O menchionem hominem, qui turcos, quique sofinos,