Pro candelerio dat rava busata lusorem,
cui semusta brusat sefo candela colante. 245Iamque salatinam variis meschiaverat herbis,
datque salem supra, dat acetum, datque pochinas
de fiasco guttas olei quod aposta reservat,
ut sit honorevolas tantum pro ornare salattas.
Non lontanus abest lectus, cui butta propinqua est, 250butta boni vini quae nescit toxica muffae,
hanc spinat et plenum largo ventrone bocalum
imponit mensis, ac ne tovaia ritondas
contrahat a vino macchias rossedinis, oque,
fundellum scatolae scusat fundella caraffae. 255Postea cum nucibus panem, tenerumque casettum
apponit, dicens: — In punctum mensa tiratur.
Barca tenet portum, licet hic iam ponere remos,
prendere cucchiaros; — quo dicto saltat et unam
protinus arrecat secchiam, qua quisque lavatur, 260assugantque manus retis squarzone vetusti.
Scazzatis tandem curis ad mille diablos,
ternaro in numero discumbitur, omnia risu,
omnia plena ioco. Raptim mangiata salatta est,
mox bibitur vini signenta scudella per unum, 265nam quid commodius, quam post elementa salattae
spumantis gotti stellis mostrare culamen?
His desfantatis primo certamine, guastant
cuncta valenthomines per longum perque traversum.
Illico vanescunt tribus in sorbottibus ova, 270arripiuntque fugam panizzarum octo scudellae,
mox scardovarum caedes truculenta secuta est,
una nec in vacuo restavit sola piatto,
quae genus almancum renovet, prolisque somenzam.
Dumque ad fritadam passuto ventre reducti, 275gallonis lentant stringas, duplicantque parolas,
Bertus amorevola sic tandem voce comenzat:
— Quotquot habet vester Bertus Pannada, recatur
ecce voluntati sociorum nempe bonorum.