Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/56

50 baldi

100rex in campagna fieri commandat aperta.
Bandus it attornum, lontanam phama brigatam
chiamat et hanc frifolo fert omnibus ore novellam.
Smesiat hirlandos, scocesos, atque britannos,
deque Picardia multos, multosque baveros.
105Passat in Italiam, ligures avisat, et omnes
insubres, et quos regio lombarda ragunat.
Regniculi veniunt, toscani, gensque Romagnae,
utraque Marca, umbri, romani, Puia, Labruzzum.
Phama tirat cunctos, invitat phama gaiardos,
110oreque trombisono per mundum portat avisum:
quod statuebatur bellissima giostra Pariso.
Iste Parisus enim locus est, ubi sedia regis
franzosi drizzata gerit per climata vantum
non urbes habuisse pares ab origine Nini.
115Est chiarus libris, at multo chiarior armis.
Gens ubi vel spadam menat, vel disputat utrum.
Pars studiat Baccho, pars Marti, parsque Thomaso.
Ergo quisque suam cupit hic mostrare prodezzam,
gensque super cossas positis iam lancibus ibat.
120Ibat ad ingentem diversa ex parte Parisum,
omnibus et bandis squadratim folla cavalcat.
Apparent variae, velut est usanza, livreae,
aut velut insegnat seu passio, sive legrezza.
Mille marangones super amplam ligna piazzam
125tampellant, chioccant, fabricantque insemma stecatum.
Trabacolas alzant ubi possit giostra videri.
Iam vexilla super turres hastata volazzant,
banderasque vagas super alta palatia ficcant,
quisque suum drizzat pavionem, quisque trabaccam,
130undique sollicitant, contradas undique spazzant,
undique tela parant faciuntque ferare cavallos.
Morbezant, saltant, cifolos ac timpana chioccant,
campanasque sonant in campanilibus altis.
Nocte, die portas tenet ipse Parisus apertas
135per quas continuans gensdarmae copia passat.