Trenta quidem sediae quadro stant ordine circum,
quarum quae maior super omnes alta levatur. 390Hic Guido, vel potius simulachrum grande Guidonis,
constitit armatus, seditque, sedereque fecit
barones totidem, quotidem stant scamna senati.
Guido stat in medio, stant circum circa guereri,
quisque sua sedia, vestiti quisque corazzis, 395atque inter se se vario sermone ragionant.
In pede stat Baldus, nec ab inde movetur un’onzam.
Si stupeat, pensare potes, qui vivere patrem
armatumque videt stare hic, quem liquerat illic
inter compagnos mortum sub veste romiti. 400Mirat ibi atornum fortissima busta virorum,
atque gaiardiae flores, fideique barones
ornantes armas sola virtute biancas;
qui sua, pro specchio, Baldo simulachra palesant.
Horum quisquis adhuc vivit cum corpore vivo, 405rex hic efficitur, non re sed imagine rei.
Ut puta, quando Hector, seu Theseus, sive Ferandus
Gonziacus vivebat adhuc in carne davera,
ille guereggiabat re vera in corpore vivo,
nec fabat alcunas impresas contra rasonem. 410Sed sua fra tantum speties, vel imago, sedebat
intra gaiardorum princeps simulachra virorum,
qui certant solum pro dritto, contraque tortum.
Ergo fin adessum regnarat imago Guidonis:
nunc, ubi complevit giornos simul atque fadigas, 415est opus a prima sedia descendat abassum,
succedatque sibi novus alter campio dritti,
quem paladinorum primum simulachra balottent.
Fitque balottandi ratio de mente Seraphi,
qui, quem proponit, talem a felicibus umbris 420obtinet, et quidquid probat ipse, probatur ab illis.
Huc ergo ignarus causae, similisque facendae
nescius, intrarat Baldus, guidante Serapho,
miraturque viros tam gaios, tamque legiadros,