Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/350

344 baldi

Morganae Alcinam, vel eam quae dicta Foletti
est uxor Sylvana: stryas sic mille brusandas,
quas paladinorum forti virtute Seraphus
continuo impugnat, simul impugnatur ab illis.
320Theseus, Orlandus, Iason, Tristanus et ille
Hector nigrae aquilae gestator, et ille bianchae
Ruggerus, qui sunt tavolae fortezza rotondae,
talibus in studiis contentavere Seraphum.
Serraphus sacer est genius, magiaeque bosardae
325asper amazzator, sed fortis bastio verae.
Ille hic Serraphus, cui solo vivere dudum
concessit mens alta Dei, cui fusa probatae
sensa prophetiae, magnique scientia coeli,
cui paladinaeos servandi cura barones,
330ut quoque sint illi pro se giostrare parati,
quod sic usus habet pro iusto rumpere lanzas.
Mortuus est Orlandus, Aiax, Tristanus, et altri,
quos supra dixi cavaleros esse doveri.
Sic ego nunc ligni me me vestibo giuponem,
335sub terramque ibo, mundi andamenta relinquens.
Et quoniam guerrerus eram, barroque Seraphi,
haec impresa manet Baldum: te, Balde, ribaldas
desertare magas liceat, namque una soletta est
Manto bianorei syncera Sibilla Seraphi,
340qui tibi non poterit se se monstrare, priusquam
Guido ego non abeam de mundo ad climata coeli.
Hic illum cernes, hic, inter busta baronum
et simulachra virûm, rationis campio fies,
iustitiae, fidei, patriae, tavolaeque rotondae.
345Qui melius brando guastabis regna stryarum
quam inquisitorum sex millia, quamque magistri
sacri palazzi cum centum mille casottis.
Eya age, ne timeas caput obiectare periclis,
perque ignem, perque arma rue, virtutis amore.
350Dixi ego: destituor iam viribus istius aegri
corporis, et moriens coelum peto; nate, valeto.