Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/348

342 baldi

ac ita furfantes non nostra superbia reddit,
245ac ita quid sit homo scitur: fanfugola quippe,
et giocola, a ventis motu iactata pusillo.
Est homo stoppa foco, nix soli, brina calori;
non, ut se iactat, Caesar, rex, papa, vel omnis
qui ferat in Roma camisottum supra gonellam.
250Hac in sorte tamen misera gaiarditer egi.
Principio uxorem gravidam, stancamve camino
non volui, hocve minus potuissem, ducere mecum.
Hanc bona suscepit miris persona carezzis,
Bertus, in hospitium fidum portumque segurum.
255Ast ego dispostus vel amore, vel impete ferri,
aut certam acquistare urbem, aut perdere vitam,
protinus avisor praeclaro a vate Serapho:
esse mihi fausto nassutum sydere maschium.
Quantum alegrezzae tulerit mihi nuntius ille,
260scire potest nemo, nisi patris amore calescat.
Sed mondanorum constantia nulla bonorum est.
Post malvasias, arsenica saepe bibuntur.
En iterum gramo denuntiat ore Seraphus:
esse mihi uxorem diro sub sydere mortam.
265Heu quae non dixi toto convicia coelo?
O mors, clamabam, mors o correra diabli,
atque satanassi staffetta, citissima cunctis,
at mihi tarda moves, ceu longa quaresma, pedanas.
Tira, gaioffa, mihi renegato falce roversum,
270aut mihi da cordam, qua desperatus apiccher.
Hac igitur persa, rammingus et orphanus ibam
mille per aguaitos, per mille pericula vitae.
At bonitas divina, pii miserata doloris,
quem pro te, Balde, orphanulo, pro uxore ferebam,
275fecit ut in melius se se mea voia tiravit.
Nil, nisi stultorum gabiam, mundum esse notavi,
at bene scire mori, virtutum summa vocatur.
En quibus in bandis me solum, nate, catasti.
Usque modo fugiens hominum consortia, pascor
280