meque videre cosas fecit, quas dicere possem,
si centum linguas, vocemque azzalis haberem.
Ultima quae dixit tandem mihi, verba fuerunt: 175— Quaere tuum patrem, non longius ille moratur,
quem nunc sarcophago mecum soterabis in uno. —
Ergo simul, fratres, concordi pace manentes,
simus torrazzi fortunae contra bataias,
quas haec amicorum stentando lega patibit. 180Per mare, per terras, per fundamenta profundi
ibimus, et nigri lustrabimus antra diabli.
Sed prius ad savios opus est andemus avisos
illius, qui me saeclo generavit in isto.
Quaerendus meus est genitor, quaeramus adunca, 185quamvis nullus adhuc, ubi sit, comprenditur index. —
Cingar ad haec tostum facie respondit alegra:
— Penso tuum reperisse patrem, mi Balde; venite. —
Sic ait, anteriorque aliis fretolose caminat,
perque hac, perque illac boscos rammescolat omnes, 190donec ad angustam venerunt denique grottam,
in qua solus erat sanctissimus ille romitus,
ad quem decrerat Cingar conducere Baldum,
et coniecturam nunc fecerat: esse talhommum
patrem, quem Baldo suasit cercare Lonardus. 195Introëunt ergo; surgit cito barbifer ille,
quem facies Pauli decorat veneranda romiti,
nec non Antoni, nec non pia chiera Machari.
Protinus in brazzos trepida dulcedine Baldum
suscipit, et rivos tenerissime fundit ab occhis, 200nilque per un pezzum valuit dissolvere linguam.
Non potuit Cingar, non Falco, et caetera turba
non lachrymare huius tanta spectacula facti.
Hic pater est (iam non dubitatur), filius ille.
Ambo abbrazzati pariter, strictimque tenentes, 205intenerant lapides, non quod pia corda virorum.
Ut tandem potuere loqui, pater ipse sedendo
sic facit et natum, natique sedere sodales.