passatae impresae, tam quod Pandraga ribalda est, 680quam quod Centaurus vir optimus ac bonamicus.
Baldus humi ficcos oculos tenet instar aheni,
marmoreique viri, qui stat stabitque milannos,
vel super altarum gesiae vel supra pilastrum.
Cingaris eloquium distesis brancat orecchis, 685una parolarum non perditur onza suarum.
Mitior imprimis apparet, at inde solutis
ex improviso lachrymis, non fronte dolorem
dissimulare potest, nam quae frons schietta, lealis
non portat sculpita sibi pensiria cordis? 690Vox, quae tenta prius fuerat cagione pudoris,
sic tandem erumpit, sic tandem erupta comenzat:
— Cor, qui curarum factum es mihi vena ferarum,
sis lachrymarum etiam, donec miserabile corpus
in lachrymas abeat totum; cor perdite, plange, 695plange, nec a planctu per te cessetur amaro.
Quid maris interea confinia, quidve colonnas
quaerimus extremas terrarum? vivimus ergo?
vivimus an frustra suscepto vulnere mortis?
Spes mea dempta mihi, mea lux, mea gloria. Plange, 700plange, nec a lachrymis tua, cor, precordia cessent.
O male felices socii, num vivere prodest,
si mors solamen vitae tulit improba nostrae?
O decus, o requies mea, mi Leonarde, vocanti
non mihi respondes? sum Baldus, sum tuus ille, 705sum tuus ille, miser, miserabilis, arca dolorum,
poenarum Phlegethon, lachrymarum flumen et aequor.
Proh superi! qualem voluistis perdere, qualem
fata trucidastis! dolor, heu dolor, heu dolor, heu dol... —
«Or» tacuit Baldus; sed iam nudaverat ensem 710in se conversum, ferro iam pectus adhaeret.
Corripit hunc humeris Cingar, spadamque repente
divellit manibus, pavido cadit ille tremore,
fronsque repentinam contraxit pallida formam
mortis, at in somno mens consolata quievit.