Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/333


liber decimus septimus 327

At male provistus dum punctam concite laxat,
tanta venenati sbroffantur flumina sputi,
quod cadit attonita Cingar cum mente balordus,
430atque velut mortus se se distendit in herbam.
Prestiter accurrit brazzis mastinus apertis,
impositoque levi conatu Cingare spallis,
ambulat, ut sic sic tepidettum, sic ve recentem
deglutiat digitosque untos pinguedine lecchet.
435Ipse sed interea Beltrazzus abrazzat amicam,
hanc ve quasi mortam plorat, ploransque carezzat,
basat ei boccam, frontem, basatque biancum
pectus, et annorum centum puer omnia tentat,
quae tentare senex annorum trenta puderet.
440Cingar fratantum de peso fertur in alto
tergore Molocchi, ceu fertur vulpe galina.
Nil sentit, quoniam tenet illum forza veneni:
desdottum certe buttavit alhora tapinus,
namque desesettum buttaverat ante Moloccus,
445dispositus mangiare tribus bocconibus illum,
ut quoque mangiarat, nec non mangiare solebat,
tot quot vacca suis captat Pandraga taiolis.
Illa gigantescas humana carne budellas
replebat, faciens ventronem saepe satollum,
450atque adeo plenum, quod avanzum carnis et ossa
mille lupos ac mille canes, corvosque cibabat.
Sed Molocchus eam nunquam satiare valebat
carne sua propria, quae nocte dieque dabatur
ante lupam rabidam, et nullo cozzone domandam,
455quae stracca interdum, nunquam satiata manebat.
Ergo desdottum Cingar buttavit alhora,
sive gigantazzo pransus, seu coena fuisset,
ni tunc, in puncto stesso spacioque medemo,
porrexisset ei subitum Centaurus aiuttum.
460Est Centaurus homo medius, mediusque cavallus,
qualis ab Ancroia paladina ignarus et acer
Tarrassus fuit amazzatus, teste Beroso.