Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/329


liber decimus septimus 323

aspicis ut pro te tam dira morte necetur?
Nonne hic expulsor Veneris, columenque pudoris,
285quo datur ad vitae, via, lux, aditusque, coronam?
Siccine mortales tanto nos munere fraudas?
Felices o vitae hominum, felicia secla,
lapsa quibus coelo est animi praestantia tanti.
     Cingar at interea sylvas peragraverat omnes,
290Falchettumque suum iam rauca voce cridabat.
Denique speluncam sancti trovat ille romiti,
portellamque casae bussans petit: — Heus, quis aloggiat? —
Ad quem vox intus sic rettulit: — Ave Maria. —
Cui Cingar: — Nobis semper laudata sit illa. —
295Quo dicto, angustae crepuit portella celettae,
canutusque senex, cui pectus barba covertat,
costumatus adest, et quid vult ore comandat.
Cingar ait: — Venerande pater, deh dicite, quaeso
(si mea verba tamen non dant fastidia vobis):
300vidisti ne hominem medium, mediumve catellum?
Quaero per hunc boscum, vidisti forsitan illum? —
Subridens senior dixit: — Mi splendide Cingar,
quamvis non video te nunc (quia lumine privor),
te tamen interius cerno, teneoque palesum.
305Quaerere Falchettum frustra, tibi dico, laboras.
— Me miserum! — clamat Cingar; — quid, mi pater, inquis?
Mortuus an fors est? morerer, si morte perisset.
— Non — respondet ei vecchius; — non ille morivit,
nam Beltrazzus eum tenet atro in carcere vinctum,
310non certe mortum, sed valde morire bramosum.
Cui meretrix Pandraga dedit mala pocula somni.
Ille catenatus centri manet intra budellas;
non hunc inde trabis, nisi porcam fune ligabis,
nec meretriceae gabberis fraude losinghae.
315Illa spudat blando tantam sermone carognam,
ut nimis incautos ad guisam pestis amorbat. —
Cingar ait: — Deh quaeso, pater, monstrate caminum,
qui me scanfardam subito deducat ad istam.