mortuus a nullis sit humatus, fraude puellae,
hunc repetamus, ovemque ursis buttemus edendam.
Ursa, diabolicae rabiis uscita Megaerae,
valde travaiabat, maschio adiutante, Lonardum. 215Ille, pudicitiae fidus defensor et acer,
mille daret vitas, si mille teneret, ob illam.
Cum leva obiectat scutum, dextraque frequentes
stoccatas vibrat, nunc bassus, nuncve levatus,
nunc retro, nunc ante pedes agitando legeros. 220Ursa ferox, et dira magis, se cazzat inantum:
quae male formatos ursattos liquerat antro.
Cui punctam in ventrem torquet Leonardus, at illa
destra sinistrorsum balzat scansando repente,
inde super gambas derdanas ritta levatur, 225ongiatasque manus aperit, panditque bocazzam.
Barro sed in medium mostazzi, dando roversum,
colsit eam tandem, fecitque tomare stravoltam,
dentatamque simul spiccavit ab ore ganassam.
Ursus adiratur, sociam videt esse feritam, 230sanguine quae largo flores malnettat et herbas;
unde Leonardo stizza maiore sotintrat,
cumque manu dextra zampatam vibrat apertam,
quae, quantam gremiit faldam, de corpore squarzat,
nudatumque forat duris ongionibus inguen. 235Vulnere non tamen hoc persona gaiarda paventat.
Ursam, quae suberat rursus, fendente salutat,
sed levior gatto saltum facit illa dabandam,
ipseque, dum colpus vadit fallitus, arenam
percutit, ad manicum ficcans sabionibus ensem. 240Hinc piat ursus atrox tempus, rapit unguibus ansas
elmetti, tum valde tirat, iuvenemque fogabit,
ni celer huic casu provisio debita fiat.
Ergo valorosus, dum forte tiratur ab illo,
pungit abassato ferro, panzamque trapassat, 245et tamen absque elmo, nuda cervice, remansit.
Proh dii! quando suum videt ursa morire maritum,