Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/322

316 baldi

non bene leggiadram faciem, bustumque tilatum,
non bene puniceos imitantia labra coralos;
praesta dedit sporco squarzandum pectus amori.
Sed quid agat, nescit: timor hinc, amor increpat illinc.
35Ne rompat somnum timor admonet; unde gelatur.
Ne perdat gioias, amor incitat; unde brasatur.
Saepe sibi parlat: — Sum grandis pazza daverum.
Tempus non tornat, sordis quod transvolat horis. —
Mox animum capiens, se proximat ore, nec audet
40hunc toccare tamen, sed tanquam pegola brusat.
Deficit in solo visu, dare basia vellet;
dumque propinqua movet, propter basare bochinum,
se rursum retrahit metuens distollere somno.
Attrectare manu frontem magis ausa comenzat,
45ille nihil sentit, somnum strachedo profundat.
Interdum violas decerpit vacca propinquas,
inque sinum ficcat, nihil oppugnante camisa.
His ausis tandem facta est animosa, nec ultra
perdere vult horas, sic sic scampare fretosas.
50Ad latus angelici pueri, finique gioielli,
se butat, inde rosam vult infangare lavacchio,
laedammoque suo purum corrumpere fontem.
Protinus insuetos Leonardus senserat actus,
discutit a somno sibi mens castissima sensus.
55Non aliter sese de floribus ille rebalzat,
quam quum tollit humo cifilantia pectora serpens,
qui, dum flammato godit sub sole, iacetque
herboso in strato, fit pressus calce romeri.
Barro super sese mirans adstare puellam,
60ut fugit ante lupum agnus, lepus ante livrerum,
sic puer ante magam, sic angelus ante diablam.
Infuriata, magis Pandraga stigatur ab aestro
luxuriae, veluti stimulatur vacca tavano.
— Ah, demens iuvenis — parlabat, — me ne refudas?
65Me ne, puer tenerine, fugis? sta, siste caminum,
respice quas habeo carnes, his utere liber,