460boccones, quos saepe sibi Boccalus agraffat.
Moschinus frangit, nettum lassando taierum,
quem sibi de fundo scatolazzae fecerat ante.
Quisque suas implet caprina carne budellas,
consyderant nec adhuc Falchettum prorsus abesse, 465tanta fames quandoque citat possanza talentum,
quod, quantumque supercharos, smemoramus amicos.
Non tamen hanc unquam Baldus servavit usanzam,
sed, qui dilectis procurat semper amicis,
sic ait: — Heus socii, non hic Falchettus habetur, 470quo nam discessit? nostra est vergogna daverum.
Ille capram rapuit manibus, rapuitque caprettos,
cui pars debetur maior, meliorque boconus,
et nos mangiamus, non illo adstante, codardi.
Surge cito, Cingar, Moschini suscipe piccam, 475vade per has macchias, compagnum cerca, camina. —
Surgit amorevolus Cingar, gittatque taërum,
corripit et piccam, sylvamque subintrat opacam.
— Heus o — cridabat, — heus o Falchette; — sed — Heus o
Falchette — respondet ei de rupibus Echo. 480Interea iuvenis Leonardus prestiter escas
deserit, et cingens spadam ferrique brocherum,
terribilem boscum post gressum Cingaris intrat.
Texuerat sibimet tortam de fronde coronam.
Nuper enim dixi, raucas cantare cigalas. 485Cingar abit, magno spacio lontanus ab illo,
nescit heu, nescit miserum seguitare Leonardum:
nam bene dicendus miser est, cui cruda paratur
mors, iuveni schietto, puro, similique rubinis.
Et quae causa necis fuit huius? foemina. Mirum, 490si quid monstrum aliud quam foemina rumpere possit
mentem tam sanctam, castamque, Deoque placentem.
Oyme Deus, quantis grassa est nunc terra bagassis,
tantarum quae pressa gemit sub fasce luparum.
Dic horsu, dic, Togna, mei possanza botazzi, 495dic rofianarum trapolas, soiasque rognosi