Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/314

308 baldi

quattuor et gambis, pariter brazzisque duobus,
enatat, imo volat, medius canis et medius vir.
390Quando etiam Cingar Falchettum vidit in undis,
quem Baldo excepto super omnes semper amavit,
exuit extemplo faldam spoliatque camisam,
et stoppans nasum digitis, ex arbore navis
cum capite innantum se ficcat in aequora tuttum.
395Sex brazzos descendit aquae, mox ecce videtur
desuper orecchias scorlare liquore pienas,
oreque boffanti salsos respingere potus;
dumque ferit palmis et crebris calcibus aequor,
scindit aquas, rumpitque levi sub pectore pontum.
400Denique iunguntur; Falchettum Cingar in undis,
ut valet, abrazzat, veniuntque insemma natantes,
atque ragionantes, donec, manudante Lonardo,
unus post alium trantur de fluctibus ambo.
Absque ullo numero faciunt sibi mille carezzas,
405passatos casus, passata pericula narrant,
perque susum guaios toleratos, perque dabassum.
Talia dum parlant, chiachiarant, unaque moteggiant,
insperata procul discoprunt culmina terrae,
horrentes nemorum sylvas, montesque levatos.
410Haec erat, aut, dicam correctius, esse parebat,
insula, quae pinis, fagis verdeggiat et ornis.
Hac visa, incipiunt laeti saltare barones.
— Terram — Cingar ait, — terram quin cernitis? ecce. —
Huc celer, huc Baldus timonem torcere mandat,
415ad portumque facit versam inculare galaeam.
Anchoreus buttatur aquis rampinus, et omnes
saltant armati de fusta supra terenum.
Tangere quisque solum gaudet, damnatque marinam.
Ingrediunt boschos, si qua mangianda catantur,
420nam biscotellos satis est mangiasse trigiornos,
aut unxisse gulam ranzi pinguedine lardi.
Ecce duas capras, binis seguitantibus albis
capreolis, cernunt prolixis currere gambis,