Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/311


liber sextus decimus 305

280Quid melius mundo, quid plus aggradat olympo?
Omnibus his cosis incago praeter amicis.
Quae gemmae possent, quae magni vena tesori
charum, secretum, fidum comprare sodalem?
Est poltronus homo, nec homo, sed bestia basti,
285qui magis apretiat trippas implere busecchis,
quam reperire virum, sua cui pensiria dicat.
Ecce tuus Moschinus adest, o Balde; quid illum
cernis adhuc dubitans? heu tempore tempus obumbrat
vultum hominis, memoremque minus distantia reddit.
     290Sic referens Cingar, lachrymis sibi pectora bagnat,
atque facit nimia tenerezza flere sodales.
Baldus in amplexum Moschini currit et inquit:
— Tu ne, meus Moschinus, ades? tu ne ille mearum
quondam curarum requies, ac dulce levamen? —
295Nec parlare valens plus avantum, strectus abrazat,
atque basat iuvenem, cui tunc vix barbula spuntat.
Posthabitis demum lachrymis Moschinus ad illos
omnia de sociis perdutis ordine contat.
Baldus ait: — Retrovare meos dispono fradellos.
300At quis nos istam deduxerit extra galaeam?
Non sunt, qui menent remos, qui carbasa tendant. —
Doctus ad hanc artem Moschinus, qui maris olim
viderat ad Pietoli zuffum plus mille fiatis,
passaratque fretum San Zorzi ad Vasa Ceresi,
305respondet: — Pocam facio de hoc aequore stimam,
qui magnum oceanum Bugni, golfumque Cipadae
sulcavi toties per drittum perque traversum.
Ne dubita, dum prosper adest Levantus ab Euro,
ad totam per trenta horas nos ibimus orzam.
310Ergo spiegamus velam; tu, Cingare, cordam
hanc tira; Leonarde, iuva; tuque, hola, quis est hic?
Bon compagne, mihi fer opem distendere velam. —
Cui Boccalus: — Ego? sum praestus, en, sia factus. —
Moschinus rursum: — Sta tu istic, Balde, timoni.
315Cingare, tira, tira, day day, tira, Cingare, tira.