quae consolarunt animos prius, inde budellas.
Dumque recordari sociis vult Baldus amicos 210Giubertum iuvenem, charumque insemma bufonum;
Giubertus iuvenis, charusque insemma bufonus
ecce procul veniunt, remis fugiente batello,
et cridant tuttavia: — O o aspettate fradelli. —
Aspettant laeti, nam quo partire volebant 215si nullus remex et remi in frotta superchiant?
Hos igitur, picola cum barca insemma levatos,
Baldi forza tirat sursum, dentrumque reponit.
Giubertus narrat, qua fugerit arte Bocali;
dumque alternatim passata pericla recordant, 220Cingar formigat per fustae mille latebras,
et tandem reperit damisellum fronte galantum,
qui iacet, a testa calcagnos usque ligatus,
et lachrymans orat longo de carcere trari.
Confestim accurrit Cingar miseratus: in illum 225aspicit, atque hominem quondam vidisse recordat.
Ast in quo bosco, seu Fundi sive Bacani,
nescit, et in dubia sibi grattat mente tosottos.
— Dic — ait, — ecquis tu? quae patria, quaeve cathenae? —
Respondet: — Fuimus tres nunc insemma sodales: 230Falchettus, Moschinus ego, magnusque Fracassus,
qui cum sex, carichis moresca gente, caracchis
Italiam versus zephyris vela alta dabamus.
Tanta sed alzavit montes tempesta marinos,
quod pars armatae rupta est, pars gita traversum, 235ac ita tres charos mala sors divisit amicos.
Verum ubi regressa est, Phoebo ridente, bonazza,
ista ladronorum classis fuit obvia, meque,
non sine strage sua, capitanum gentis in ista
nave cadenarunt, sperantes praemia taiae. 240Caetera gens una cum nave perita negatur.
Quo tendant alii caporales, nescio, verum
quam doleo, si nulla datur vindicta baronis,
illius egregi barronis, nomine Baldi. —