Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
LIBER SEXTUS DECIMUS
Togna caput mundi, Cipadae lampada, quam nunc
quanta sit, atque fuit quondam, vel eritque futura,
ipsa ruina docet, quam fecit circa lasagnas,
dum cantare parat, stupidasque sonare bataias,
5ecce venit, venit ecce furens: guardate, botazzi,
hinc sgombrate viam, zainae, plenique barilli.
Vestra ruina venit, bibet omnia more todeschi,
deinde fracassabit totos sdegnosa fiascos.
Nescio quid referet, vos ergo audite, brigata.
10Plura secuturus de primis, deque secundis
causis, ecce procul tres fustas currere Cingar
viderat, et sociis digito monstraverat ante.
Non ita praecipitat coelo falconus ab alto,
cum venit apiombum, cui bracca levaverit ocam,
15qualiter ecce ruit galeottis fusta gaiardis,
qui stant ad remos, nulla religante cathena.
Intus piratae, corsari, gensque ladrona,
qui seu non credunt in Christo, sive negarunt:
— Vela — cridant, — heus, vela cito bassate, presones
20vos estis nostri, navem smontate, sonata est. —
Vix ea finierant, altra huc bastarda galaea,
altraque post illam veniunt infretta bravantes.
Hic vir magnus adest, gentis capitanus, et urget
remigeros fantes tanquam praesentia Turni.
25Non fuit in mundo quidquam crudelius unquam,
quem ladrum ladrae gentes dixere Lyronum.
Ferreus aspectu, cui barba cruore recenti