Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/301


liber quintus decimus 295

Fert sgarbellatos oculos, nec sbercia mancat.
350Pellizzonus eum usque ad calcanea coprit,
sed tamen ille facit tremolantos tempore quoquo.
Eius bassa domus plorat pro humore nocivo,
plorant muraiae, plorant solaria, plorant
omnia Saturni quo non Saturnior alter.
355Occupat et guastat rumatica muffa vivandas,
namque ibi splendiferas non mandat Apollo fasellas.
Praticat hic semper nigris nox bruna tenebris,
qua barbagiani, qua guffi, pippaquestrelli
strident noctivagi, qua locchi, quaque civettae
360semper gnao cantant, semper gnao nocte frequentant.
Tristitia hic habitat, macies, genus omne malorum:
angonaia, malum costae, quartanaque febris,
mazzuccus, lancum, carbones, morbida pestis,
flegma, tumor ventris, vermes, colicique dolores,
365petra vesigarum, cancar, giandussa, bognones,
franzosus, fersae, cagasanguis, rogna, varolae,
defectus cerebri, rabiesque frentica, chiodus,
stizza canina, dolor dentorum, scroffa, puvidae,
phistula, galtones, tumefactaque lergna cadentis
370testiculi, brofolae, tegnosaque codega, lepra,
schelentia, gulae sicitas, et pectoris asma,
nec non tenconus, nec non morena, podagra,
muganzae, febres tysichae, tardaeque pedanae:
infirmitates non totas dicere possum.
375Ista fameia senem Saturnum semper honorat,
sed male fida quidem, nam bursa vodatur ab ipsa.
Hanc medici preciant, sed in altro corpore ficcam.
Ergo Saturnus supremo praesidet orbi,
de qua cascatus possit sibi rompere collum.
     380En vobis coeli septem descripsimus orbes,
quos male scripserunt veteres, peiusque moderni,
seu sit Aristotel, seu Ginus, sive Macorbi.
Restat ut octavam veniamus dicere zonam.
Sed quid ego (lassus) video? num cernitis? ecce... —