Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/299


liber quintus decimus 293

Basilicae locus est amplissimus, undique cinctus
sedibus ex auro, quo tractant numina causas,
fata hominum, sortes, breve tempus, mille travaios.
280Ad caput alta Iovis stat scragna levatior altris,
quam deus argenti, deus auri, omnisque ricchezzae
fossor et inventor, fabricavit, et omnia riccha,
et pretiosa magis sic sic buttavit abunde,
ut spazzaduras buttat Vegnesa quotannis.
285Pensa igitur, quam bella illic cadrega sedetur.
Diique deaeque omnes hic prendere iura frequentant,
Iuppiter his fatum trutinat, sortemque misurat,
Fortunamque super mattum facit ire cavallum.
Nulla datur deitas aliis, ac nulla potestas,
290ni Iovis annutu signentur brevia, bollae,
certa quibus pendet ratio de rebus agendis.
Iuppiter est etenim cunctorum papa deorum,
cui basare pedes inchinant imperatores,
dum centum rubeae circumstant agmine testae.
295Quottidie divûm grege cortezatur, at ille
suscipit exultans omnes; bona chiera brigatis
omnibus, aut poveris aut ricchis, semper ab illo est.
Laeditur interdum, cur non? deus alter ab altro:
Vulcanus de Marte dolet, Veneremque ribaldam
300esse cridat; vultu Ganimedem Iuno traverso
guardat; et ipsa Ceres raptam Plutone fiolam
lamentatur; agitque reum dea quaeque Priapum,
qui scherzat propriis cum nymphis absque mudanda.
Iuppiter ergo omnes utraque ascoltat orecchia,
305campanasque audit iudex utrasque sonantes,
inter quas tandem discrimine iudicat aequo.
Si tamen ipse deis fuerit quandoque noiatus,
fulmina ferre iubet, reboare tonitrua mandat,
terrificatque homines, coelum cascare putantes.
310Sed quando apparet Ganimedes, oraque basat,
blandidulisque illum codegonem scannat ocellis,
cui quoque dulciguli recat aurea pocula musti,